Heloise

On Romantic Love

Excerpted from Letter 1 to Peter Abelard

To her master, or rather father; to her husband, or rather brother; her servant, or rather daughter; his wife, or rather sister; Heloise to Abelard. By chance, dearest, someone1 recently brought me your letter written as a consolation to a friend. Considering it at once to be yours by the very front of the title greeting, I took it to read so eagerly since I dearly embrace the writer2 himself, so that I may at least be renewed by the words of the one whose presence I have lost, just as by a certain image of him. Everything was filled, I remember, with gall and wormwood, which was namely referring, my only, to the sad story or our conversion and your assiduous troubles.

original latin

Scripsisti ad amicum prolixe consolationem epistolae, et pro adversitatibus quidem suis, sed de tuis; quas videlicet tuas diligenter commemorans, cum eius intenderes consolationi, nostre plurimum addidisti desolationi, et dum eius mederi vulneribus cupere, nova quaedam nobis vulnera doloris inflixisti et priora auxisti. Sana, obsecro, ipsa que fecisti, qui quae alii fecerunt curare satagis.

Nihil umquam - Deus scit! - in te nisi te requisivi; te pure, non tua concupiscens. Non matrimonii federa, non dotes aliquas expectavi, non denique meas voluptates aut voluntates, sed tuas, sicut ipse nostri, adimplere studui. Et si uxoris nomen sanctius ac validius videtur, dulcius mihi semper extitit amicae vocabulum, aut - si non indigneris - concubine vel scorti; ut quo me videlicet pro te amplius humilarem, ampliorem apud te consequerer gratiam, et sic etiam excellentiae tuae gloriam minus lederem. Quod et tu ipse tui gratia oblitus penitus non fuisti in ea quam supra memini ad amicum epistola pro consolatione directa, ubi et rationes nonnullas quibus te a coniugio nostro et infaustis thalamis revocare conabar exponere non es dedig3 natus, sed plerisque tacitis quibus amorem coniugio, libertatem vinculo preferebam.

Quem autem animum in te semper habuerim, solus qui expertus es iudicare potes: tuo examini cuncta committo, tuo per omnia cedo testimonio. Dic unum, si vales, cur post conversionem nostram, quam su solus facere decrevisti, in tantam tibi negligentiam atque oblivionem venerim ut nec colloquio praesentis recreer nec absentis epistola consoler? Dic, inquam, si vales, aut ego quod sentio - immo quod omnes suspicantur! - dicam: concupiscentia te mihi potius quam amicitia sociavit; libidinis ardor potius quam amor. Ubi igitur quod desiderabas cessavit, quicquid propter hoc exibebas pariter evanuit. Haec, dilectissime, non tam mea est quam omnium coniectura, non tam specialis quam communis, non tam privata quam publica.

Per ipsum itaque cui te obtulisti Deum te obsecro ut quo modo potes tuam mihi praesentiam reddas, consolationem videlicet mihi aliquam rescribendo, hoc saltem pacto ut sic recreata divino alacrior vacem obsequio. Et longam epistolam brevi fine concludo: vale, unice.


1. The text reads "cuidam." It seems "quidam" was meant.

2. The text reads "scripterim." It seems "scriptorem" was meant.

3. An unclear reading in the manuscript.