Adam Marsh and Roger Bacon

On the Scholar

Excerpted from Epistle 205 (Marsh) and Compendium Studii Theologiae 4 (Bacon)

Adam Marsh: Nostis, mi amantissime, quam sit carissima fratris Ricardi Cornubiae filiis vestris opportuna praesentia, quam titulorum laudabilium eminens evidentia fratribus universis reddit desiderabilem, cui conversationis honestas et claritas scientiae, pietas affectionsi et opinionis integritas, facultas erudiendi et disserendi subtilitas, sic ad notiora meritorum suffragantur argumenta, quod et ipsorum manifesta consideratio nostrae professioni magnorum, mediocrium, et minorum, tam in clero quam in populo, salutare contuberium pariter et fidelem amicitiam conciliare cognoscuntur.

Roger Bacon: Ex ignorantia istorum duorum problematum tenet multitudo quod Caesar mortuus sit homo, et quod homo mortuus sit animal, et quod Christus in triduo fuit homo, et alia infinita falsissima et stultissima circa restrictiones et ampliationes in propositionibus, et circa necessitates et contingentias et alia, de quibus omnibus disputandum est per ordinem suis locis.

Back to Introduction

Back to Excerpt