|
On the Interior Senses |
Excerpted from Physica IV.4 |
|
You should know that the internal senses are five also, i.e., the common sense, the imaginative faculty, the thinking faculty, the estimative faculty and the memorizing faculty. The common sense is the sense from which all those five derive, to which each of their impressions is announced, and in which they all are joined, and thus they are all, as it were, filling it up. For if there was nothing in us in which white and sound were joined, we would not know that this white object is that whose sound we have heard. For neither the eye nor the ear grasps the conjunction of whiteness and sound. Imaginativa est virtus retentiva eius quod impressum fuit sensui communi. Retenire autem aliud est quam recipere. Unde aqua recipit formam et figuram sed non retinet eas. Auditus vero recipit [formam] per virtutem levitatis, et retinet per virtutem siccitatis. Si autem contingerit impediri anteriorem partem cerebri, destruetur retentio phantasiarum et sequetur oblivio formarum. Aestimativa est virtus apprehendens de sensato quod non est sensatum, sicut ovis apprehendit inimicitias lupi. Hoc autem non fit per oculum sed per aliam virtutem, quae hoc est brutis animalibus quod est intellectus homini. Memorialis vero est conservatrix harum intentionum quas apprehendit aestimativa, et ideo est archa intentionum, sicut imaginativa conservatrix formarum est archa formarum. Et hae duae, scilicet aestimativa et memorialis, sunt in posteriore parte cerebri, communis vero et imaginativa sunt in anteriore parte cerebri. Cogitatio vero est virtus in medio cerebri cuius est movere, non apprehendere. Perquirit enim nunc de his quae sunt in archa formarum, nunc de his quae sunt in archa intentionum, quoniam fixa est inter eas et operatur in his duobus componendo et dividendo tantum. Imaginat enim aliquando hominem cum duobus capitibus, vel aliquid cuius medietas sit forma equi et medietas forma hominis, et alia huiusmodi. Non est autem eius adinvenire formam absque praecedenti exemplo, sed ea quae disiuncta sunt in phantasia coniungit et coniuncta disiungit. Haec autem in homine solet vocari cogitativa. |