Algazel

On the Interior Senses

Excerpted from Physica IV.4

Scias quod sensus interiores quinque sunt etiam, scilicet sensus communis et virtus imaginativa et cogitativa et virtus aestimativa et virtus memorialis.Sensus vero communis est sensus a quo omnes isti quinque derivantur et ad quem omnis eorum impressio renuntiatur et in quo omnes coniunguntur, et sic sunt quasi omnes sint suggerentes ipsum. Si enim nil esset in nobis in quo coniungerentur albedo et sonus, nesciremus hoc album esse id cuius sonum audivimus. Coniunctionem autem albedinis et soni non apprehendit oculus nec auris.

Back to Introduction

Back to Excerpt