|
On the Interior Senses |
Excerpted from Sufficientia, Liber Sextus de naturalibus, Pars I |
|
But of the apprehending faculties within, some apprehend sensible forms, and some apprehend intentions of sensible things. Moreover, some of the apprehending faculties are those which apprehend and do work at the same time, and some apprehend but do not work, and some apprehend principally and some secondly. Differentia autem inter apprehendere formam et apprehendere intentionem est haec. Quod forma est illa quam apprehendit sensus interior et sensus exterior simul, sed sensus exterior primo apprehendit eam et postea reddit eam sensui interiori, sicut cum ovis apprehendit formam lupi, scilicet figuram eius et affectionem et colorem, sed sensus exterior ovis primo apprehendit eam et deinde sensus interior; intentio autem est id quod apprehendit anima de sensibili, quamvis non prius apprehendat illud sensus exterior, sicut ovis apprehendit intentionem quam habet de lupo, quae scilicet est quare debeat eum timere et fugere, quamvis non hoc apprehendat sensus ullo modo. Cum autem volueris scire differentiam inter opus sensus exterioris et opus sensus communis et opus formantis, attende dispositionem unius guttae cadentis de pluvia, et videbis rectam lineam, et attende dispositionem alicuius recti cuius summitas moveatur in circuitu, et videbitur circulus. Impossibile est autem ut apprehendas rem aut lineam aut circulum nisi illam saepe inspexeris; sed impossibile est ut sensus exterior videat eam bis, sed videt eam ubi est; cum autem describitur in sensus communi et removetur antequam deleatur forma sensus communis, apprehendit eam sensus exterior illic ubi est, et apprehendit eam sensus communsi quasi esset illic ubi fuit, et quasi |AL 89| esset illic ubi est, et videt distensionem circularem aut rectam. Hoc autem impossibile est comparari sensui exteriori ullo modo, sed formans apprehendit illa duo et format ea, quamvis destructa sit res quae iam abiit. Deinde est vis aestimationis, quae est vis ordinata in summo mediae concavitatis cerebri, apprehendens intentiones non sensatas quae sunt in singulis sensibilibus, sicut vis quae est in ove diiudicans quod ab hoc lupo est fugiendum, et quod huius agni est miserendum; videtur etiam haec vis operari in imaginatis compostionem et divisionem. Deinde est vis memorialis et reminiscibilis; quae est vis ordinata in posteriori concavitate cerebri, retinens quod apprehendit vis aestimationis de intentionibus non sensatis singulorum sensibilium. Comparatio autem virtutis memorialis ad virtutem aestimationis talis est qualis comparatio virtutis quae vocatur imaginatio ad sensum, et comparatio huius |AL 90| virtutis ad intentiones est quasi comparatio illius virtutis ad formas sensibiles. |