Averroes

On the Sensitive Soul

Excerpted from Commentarium Magnum in Aristotelis De Anima Libros

For sciences do not differ from one another except in one of these two ways: namely either in corroboration of their demonstrations or in the nobility of their subject, or in both. For example, because geometry exceeds astrology through the corroboration of its demonstration, but astrology surpasses the other in the nobility of its subject.

original latin

Et incepit sermocinari ita inducendo homines ad amorem scientiae. Et sermo eius est in forma sillogismi categorici. Et quasi dicit: et quia nos opinamur quod cognitio est de rebus honorabilibus et delectabilibus, et quod superant se adinvicem aut propter confirmationem demonstrationis aut propter nobilitatem subiecti aut propter utrunque, sicut invenimus in scientia de anima, scilicet quia superat in his duobus alias scientias, preter scientiam Divinam, necessarium est opinari quod scientia animae antecedit alias scientias; et ideo posuimus eam inter omnia quesita positione precedenti.

Deinde dedit causam propter quam magis adiuvat Naturalem scientiam quam aliam, dicendo: EST ENIM QUASI PRINCIPIUM ANIMALIUM. Idest, et causa in hoc est quia cognoscere de animalibus est maxima cognitio partium naturalium, et anima est principium animalium. Unde necessarium est ut scire de anima sit necessarium in cognitione animalium, non tantum utile.

Cum demonstravit utilitatem huius scientiae, incepit demonstrare intentionem suam, dicendo: ET QUESITUM EST, etc. Idest, et illud quod querendum est in hac scientia et perscrutandum est scire naturam animae, idest substantiam eius, deinde scire omnia contingentia ei, sicut est de aliis considerandis in scientia Naturali.