Peter Abelard

On Sin

Latin Etymology

Si quis tamen querat utrum illi martirum vel Christi persecutores in eo peccarent quod placere Deo credebant, aut illud sine peccato dimitere possent quod nulla tenus esse dimittendum censebant, profecto secundum hoc quod superius peccatum esse desripsimus, contemptum Dei vel consentire in eo in quo credit consentiendum non esse, non possumus dicere eos in hoc peccasse nec ignorantiam cuiusquam vel ipsam etiam infidelitatem, cum qua nemo saluari potest, peccatum esse. Qui enim Christum ignorant et ob hoc fidem Christianam respuunt, quia eam Deo contrariam credunt, quem in hoc contemptum Dei habent quod propter Deum faciunt, et ob hoc vene se facere arbitrantur, praesertim cum Apostolus dicat, 'Si cor nostrum non reprehenderit nos fiduciam habemus apud Deum'? Tamquam si diceret, ubi contra conscientiam nostram non praesumimus, frustra nos apud Deum de culpa reos statui formidamus, aut si talium ignorantia peccato minime est ascribenda, quomodo ipse Dominus pro crucifigentibus se orat dicens, 'Pater dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt', vel Stephanus hoc instructus exemplo pro lapidantibus supplicans ait, 'Domine, ne statuas illis hoc peccatum'? Non enim ignoscendum videtur ubi culpa non praecessit, nec aliud solet dici ignosci nisi poenam condonari quam culpa meruit. Stephanus insuper peccatum patenter appellat quod de ignoratia erat.

For each of the following pairs, choose the word that is related to one of the Latin words from the passage above:

1. persecutores

2. peccatum

3. contemptum

4. reprehenderit

5. lapidantibus

Make this exercise printable