Peter Abelard

On Sin

Excerpted from Ethics

Bonam quippe intentionem, hoc est, rectam in se dicimus, operationem vero non quod boni aliquid in se suscipiat, sed quod ex bona intentione procedat. Unde et ab eodem homine cum in diversis temporibus idem fiat, pro diversitate tamen intentionis eius operatio modo bona modo mala dicitur, et ita circa bonum et malum variari videtur, sicut haec propositio 'Socrates sedet' vel eius intellectus circa verum et falsum cariatur, modo Socrate sedente modo stante. Quam quidem permutationem varietatis circa verum et falsum ita in his contingere Aristotiles dicit, non quod ipsa quae circa verum vel falsum mutantur aliquid suscipiant sui mutatione, sed quod res subiecta, id est, Socrates in seipso moveatur, de sessione scilicet ad stationem, vel e converso.

Back to Introduction

Back to Excerpt