William of Ockham

On Sin and Virtue

Excerpted from Quod. 3.14

Utrum solus actus voluntatis sit necessario virtuosus: ... Ad istam quaestionem dico quod illa propositio exclusiva posita in quaestione habet duas exponentes: unam negativam, quae est quod nullus actus alius ab actu voluntatis est necessario virtuosus; et aliam affirmativam, scilicet quod aliquis actus voluntatis est necessario virtuosus. Quantum ad negativam exponentem dico quod est simpliciter vera, quia omnis alius actus ab actu voluntatis, qui est in potestate voluntatis, sic est bonus quod potest esse malus, quia potest fieri cum malo fine et mala intentione. Similiter omnis alius actus potest elici naturaliter et non libere, et nullus talis est necessario virtuosus. Praeterea omnis actus alius a voluntate potest fieri a solo Deo, et per consequens non est necessario virtuosus creaturae rationali.Praeterea quilibet alius actus idem manens potest indifferenter esse laudabilis et vituperabilis, et primo laudabilis et post vituperabilis, secundum quod potest successive conformari volitioni rectae et vitiosae; patet de ire ad ecclesiam, primo bona intentione, et postea mala intentione.

Back to Introduction

Back to Excerpt