Bartholomew the Englishman

On Snow

Excerpted from De rerum proprietatibus 11.11

Nix est impressio generata ex vapore frigido et humido, in infima medii interstitii aeris congelato in corpus nubis a mediocri frigido respectu pruinae, propter admixtionem caliditatis in parte, quae caliditas inclusa in eius substantia et non statim devicta, a frigore circumstante rarefacit eius substantiam et mollificat, recipiens albedinem in colore, propter victoriam frigoris, in fine atque propter expansionem et dispersionem partium nubium et propter frigus debilitatum a calore, frangitur in partes latas ad similitudinem fractae testae a debili virtute frangentis. 

Ut dicit Aristoteles nix generatur in nube frigida, minus tamen frigida est quam illa in qua grando congelatur. Et hoc attestatur mollities nivis, quia caliditas admixta nubi prohibet partes eius inspissari et vehementius aggregari. Nix ergo aqua est durior et siccior ex frigore constringente, grandine tamen mollior est ex admixtione caloris in ventre nubis.

Back to Introduction

Back to Excerpt