Maxime autem inter animalia anulosi corporis viget in aranea sensus tactus. Unde residens in telae suae medio, subito sensit muscam telam in parte remotissima contingentem, quam subito invadit, et aggreditur tanquam hostem, de qua si triumphare potuerit, eam ne evadat, inter telae suae fila multipliciter circumvoluit, et primo capiti insidens eius humiditatem sugit, et de tali muscarum venatione vivit, nam eius gustabile proprie est talis humor, sicut gustabile apis est mel, sicut dicit idem Aristoteles.
Use the following words to complete the sentences below. Good Luck!
remote
contingency
apian
venatic
gustation
Make this exercise printable
|