On the Spider |
|
Excerpted from De rerum proprietatibus 18.10 |
|
Aranea, ut dicit Isidorus libro 12, vermis est aeris, ab aeris nutrimento nominata, quae exiguo corpore longa fila deducit, et telae semper intenta numquam definit a labore, perpetuum sustinet in suo opere dispendium, quia saepe ad modicum flatum venti aut pluviae stillicidium rumpitur tela sua, et tunc totaliter prodit laborem suum. Dicit autem Avicenna quod aranea est modicum animal, reptile, multipes, sex vel octo habens pedes, quos semper habet pares, et nunquam impares, et hoc fuit necesse, ut semper esset eius incessus aequus, sicut et ipsum onus, et hoc est generale in habentibus duos vel plures pedes. Habet autem aliquos pedes longiores, et quosdam breviores, propter diversas quas facit operationes. Nam cum quibusdam fila sua subtiliat, et in longum protrahit, cum quibusdam vero pariter fila nectit, cum quibusdam vero per fila repit, et quando vult, in telae superficie immobiliter se suspendit. |