Parker Library 16, fol. 182r, by permission of the
Master and Fellows of Corpus Christi College, Cambridge.

William of Auvergne

On Spiders

Excerpted from De universo creaturarum 1.3.3

But in order to raise you up and direct you to the more lofty consideration of the care and providence of the creator in very small matters, consider and investigate where spiders learn or learned to spin, make threads, or weave their webs or nets, likewise where they learned that flies would fall into their webs, and that flies should naturally be their prey or food before they saw their mothers making threads, before they knew of either threads, webs, or nets, and before a fly was seen by them.

original latin

De perdicibus vero habet admirationem non levem qualiter matrem agnoscant quam nunqum viderunt et relinquant perdicem qui furatur ova matris et fovit ea; perdiculi vero exclusi statim eum relinquunt et matrem, quae ova in quibus nati sunt posuit sequentur inseparabiliter.

Super huiusmodi igitur iocose multoties aliquod interrogavi, et est una responsio omnium quod natura docet animalia huiusmodi artes et artificia. Postmodum autem quaero ab eis utrum natura haec liber est an magister et iterum cuiusmodi liber, cuiusmodi litteris scriptis, et quae quantitas et cuius volumina et de scriptore interrogo eos et nesciunt mihi respondere.

Dicendum igitur videtur ut quemadmodum fluit esse a fonte primo et universali essendi et pro beneplacito ipsius super esse causatum ab ipso, et quemadmodum bonitas et pulchritudo et alia quae vocantur bona sunt bonitate sua super omnia creata et generata, sic a lumine sapientiae creatoris descendunt, sive fluunt pro beneplacito ipsius naturaliter lumina praedictarum cognitionum, prout requirit necessitas et utilitas eorum, quemadmodum super formicam lumen quoddam providentiae quia hoc requirit necessitas vitae ipsius. Nisi enim congregaret in aestate unde aleretur in hyeme, periret indubitanter in hyeme, cum extra receptacula sua propter asperitatem frigoris et teneritudinem atque passibilitatem proprii corporis, alimenta et receptacula sua perquirire non valeret. Sic quaedam venandi astutia, velut quoddam lumen descendit super araneam. Manifestum enim est quoniam venatione muscarum vitam suam sustentat aranea, et quoniam hoc lumen in ipsa inutile esset per se, superadditum est ei ex providentia creatoris aliud lumen, videlicet, nendi sive filandi et retiacula sua texendi, similiter et receptaculum duorum fortissimum, ubi ova sua ponit et cubat et fovet.

In lupis autem et lupabus astutia venandi non modica lumen quoddam naturale est, et quod mirabilius videtur esse in canibus non solum olfactus nobilior est quam in multis aliorum animalium, sed etiam velut quoddam lumen prophetiae, seu divinationis, quibusdam canibus a creatore inditum est naturaliter, ita ut et latrones et homines occultos hoc lumine investigant, dignoscant, et apprehendant.