Sunt et alia innumera hujusmodi quae libri de secretis et mirabilibus animalium virtutibus continent. Horum igitur tibi rememorationem feci, ne forte ipsorum exemplo in opinionem creationis aut generationis inducaris.
Quod est dicere, ne propter hoc, quod intelligentias ponunt incomparabiliter nobiliorum ac majorum virtutum, quae sint animalium praenominatorum, cogi te credas ad opinandum vel concedendum quod hujusmodi creationes, quas eis imponunt, posse debeant intelligentiae, cum audiveris jam saepius animas canum et aranearum multa posse quae non possunt animae nostrae, licet nobilitate atque perfectione sint eis naturaliter incomparabiles.
Vulgare autem exemplum est in ferro et auro; ferrum manifestum est multa posse quae non potest aurum. Sic et auris potest quod non potest oculus, cum sit oculus aure multo nobilior. Et de his suppetit tibi exemplorum innumerabilis multitudo.
Use the following words to complete the sentences below. Good Luck!
inducted
opinionated
imposing
noble
exemplary
Make this exercise printable
|