Thomas Aquinas

On Studies

Excerpted from Super Boetium de Trinitate 5.1

To the third it must be said that the seven liberal arts do not adequately divide theoretical philosophy. Rather, as Hugh of St. Victor says in the third book of his Didascalon, they make up (along with certain other arts) the subjects in which those who intend to study philosophy are first instructed. Thus, they are divided into the trivium and the quadruvium so that by these---as if by certain roads---the vigorous mind may enter the innermost recesses of philosophy. This is consonant also with the statement of the Philosopher in the second book of the Metaphysics that the method of science should be sought before the sciences themselves.

original latin

Et Commentator ibidem dicit quod logicam, quae docet modum omnium scientiarum, debet quis addiscere ante omnes alias scientias, ad quam pertinet trivium. Dicit etiam in VI Ethicorum quod mathematica potest sciri a pueris, non autem physica, quae experimentum requirit.

Et sic datur intelligi quod post logicam consequenter debet mathematica addisci, ad quam pertinet quadrivium; et ita his quasi quibusdam viis praeparatur animus ad alias philosophicas disciplinas.

Vel ideo hae inter ceteras scientias artes dicuntur, quia non solum habent cognitionem, sed opus aliquod, quod est immediate ipsius rationis, ut constructionem syllogismi vel orationem formare, numerare, mensurare, melodias formare et cursus siderum computare. Aliae vero scientiae vel non habent opus, sed cognitionem tantum, sicut scientia divina et naturalis; unde nomen artis habere non possunt, cum ars dicatur ratio factiva, ut dicitur in VI metaphysicae. Vel habent opus corporale, sicut medicina, alchimia et aliae huiusmodi.

Unde non possunt dici artes liberales, quia sunt hominis huiusmodi actus ex parte illa, qua non est liber, scilicet ex parte corporis. Scientia vero moralis, quamvis sit propter operationem, tamen illa operatio non est actus scientiae, sed magis virtutis, ut patet in libro Ethicorum. Unde non potest dici ars, sed magis in illis operationibus se habet virtus loco artis. Et ideo veteres diffinierunt virtutem esse artem bene recteque vivendi, ut Augustinus dicit in IV de civitate Dei.