Peter Abelard

On the Trinity

Excerpted from Theologia summi boni

For now, after the testimony of the prophets about the faith of the holy Trinity, it is appropriate to supply the testimony of the philosophers, whom the very logic of philosophy brought to an understanding of a single God.

original latin

[1.34] Cum autem <per> reprobos deus aut miracula ostendit aut prophetias loquitur aut quaelibet magna operatur, non hoc ad utilitatem ipsorum agitur, quibus utitur tanquam instrumentis, sed potius aliorum quos instruere per istos intendit. Qui et per indignos ministros gratiae suae dona non deserens, cotidie sacramenta ecclesiae ad invocationem sui nominis spiritualiter conficit in salutem credentium. Bene autem et per indignos seu infideles maxima deus operatur, qui verbis asini prophetam docuit, ne si per magnos tantum magna operaretur, virtutibus meritisque hominum magis quam divinae gratiae haec tribuerentur.

[1.36] Revolvatur et ille maximus philosophorum Plato, qui testimonia sanctorum patrum prae ceteris gentium philosophis fidei christianae accedens, totius trinitatis summam post prophetas patenter edocuit, ubi videlicet mentem, quam "noym" vocat, ex deo natum atque ipsi coaeternam esse perhibuit, id est filium, quem sapientiam dicimus, ex deo patre aeternaliter genitum. Qui nec spiritus sancti personam praetermisisse videtur, cum animam mundi esse astruxerit tertiam a deo et noy personam ubi videlicet in Timeo ait his verbis:

"Deus tam antiquitate quam virtutibus praeire animam naturae corporis iussit, dominamque eam et principale iure voluit esse circa id quod tueretur. Itaque tertium animae genus excogitavit". [1.37] De hac autem anima, si diligentius discutiuntur ea quae dicuntur tam ab hoc philosopho quam a ceteris, nulli rei poterunt aptari, nisi spiritui sancto per pulcherrimam involucri figuram assignentur.

[1.44] Praeterea cum dicant animam mundi, singulis infusam corporibus, ea animare quae ad animandum apta repperit, quid opus erat creatione nostrarum animarum, quas postea factas esse Plato commemorat? Aut quid opus est animam mundi his corporibus inesse quae non animat? Quid enim evidentius est quam corpora nostra ex propriis animabus humanis magis quam ex anima mundi vitam animalem habere? His quippe animabus praesentibus statim animata sunt et eisdem absentibus inanimata, licet, ut aiunt, in eisdem anima mundi etiam post mortem perseveret, quae in omnibus tota est corporibus.