Meister Eckhart

On the Trinity

Excerpted from Parisian Questions 1

Are Existence and Understanding the Same in God?

I reply that they are the same in reality and perhaps in both reality and in thought.

First I offer proofs I have seen. Five are in the Contra Gentiles and the sixth is in the First Part [of the Summa Theologiae]. All are based on the fact that God is the first and simple being; for something cannot be the first being if it is not simple.

1. First proof: Understanding is an immanent act, and whatever is in the first being is the first being. Hence God is his act of understanding, and he is also his existence. The conclusion follows.

2. There is no accident in God. Hence his existence is the same as his essence. It follows that because God's act of understanding is identical with God and with his essence, it is also identical with his existence. The conclusion follows.

Original Latin

Tertio, quia nihil est nobilius primo. Sed <actus secundus est intelligere ad intellectum, sicut> actus sensu est animae vigila ad somnum, et hoc nobilius quid actu primo. Ergo sequitur quod intelligere sit ipsum esse dei.

Quarto, quia in deo nulla est potentia passiva. Esset autem nisi intelligere et esse sint idem in deo.

Quinto, quia omnis res est propter suam operationem. Si igitur intelligere sit aliud ab esse dei, erit dare finem ipsi deo alium a se et ab eo, quod est. Quod est impossibile, quia finis est causa; non est autem dare primo causam. Item, quia primum est infinitum et infiniti non est finis.

Sexto sic, quia sic se habet intelligere ad speciem, sicut se habet esse ad essentiam. Essentia autem divina se habet loco speciei. Ergo cum in deo esse sit idem essentiae, et ideo ominia ista sunt ibi omnino idem.

Secundo hoc ostendo via, quam dixi alias. Licet homo et rationale convertantur, non tamen quia rationale ideo homo, sed magis quia homo, ideo rationalis. Certum est autem, quia, si esse sit perfectum, per ipsum habentur omnia, et vivere intelligere et agere quodcumque, nec oportet addere aliquid aliud propter quamcumque actionem habendam.... Cum igitur esse in deo sit optimum et perfectissimum, actus primus et omnium perfectio omnes actus perficiens, quo sublato omnia nihil sunt, ideo deus per ipsum suum esse omnia operatur et intrinsecus [et] in deitate et extrinsecus in creaturis, suo tamen modo; et sic in deo ipsum esse est ipsum <intelligere>, quia ipso esse operatur et intelligit.

Tertio ostendo, quod non ita videtur mihi modo, ut quia sit, ideo intelligat, sed quia intelligit, ideo est, ita quod non ita videtur mihi modo, ut quia sit, ideo intelligat sed quia intelligit, ideo est, ita quod deus est intellectus et intelligere et est ipsum intelligere fundamentum ipsius esse.

Deus autem est causa omnis esse. Ergo esse formaliter non est in deo. Et si tu intelligere velis vocare esse, placet mihi. Dico nihilominus, quod si in deo est aliquid, quod velis vocare esse, sibi competit per intelligere.

Sed etiam dico, quod deo non convenit esse nec est ens, sed est aliquid altius ente. Sicut enim dicit Aristoteles, quod oportet visum esse abscolorem, ut omnem colorem videat, et intellectum non esse formarum naturalium, ut omnes intelligat, sic etiam ego <nego> ipso deo ipsum esse et talia, ut sit causa omnis esse et omnia praehabeat, ut sicut non negatur deo quod suum [non] est, sic negetur eidem <quod suum non est>. Quae negationes secundum Damascenum primo libro habent in deo superabundantiam affirmationis. Nihil igitur nego deo, ut sibi natum est convenire. Dico enim, quod deus omniu praehabet in puritate, plenitudine, perfectione, amplius et latius existens radix et causa omnium. Et hoc voluit dicere, cum dixit "ego sum qui sum."