Albertus Magnus

On Veins and Arteries

Excerpted from Quaestiones de animalibus III, q. 1

Dicendum, quod vena nomen aequivocum est ad duo vel duplex est, scilicet pulsatilis, et haec proprie dicitur arteria, et non pulsatilis, et haec in homine proprio nomine dicitur vena. Vena pulsatilis sive arteria est necessaria propter continuationem caloris sive spiritus deportationem ad singula membra, quia ipsa sunt tamquam medium vitae, et ideo eorum arteriae oriuntur ex parte cordis in parte sinistra, in qua maxime abundat calor cordis et spiritus. Sed vena non pulsatilis necessaria est propter delegationem nutrimenti, scilicet humorum, ad singula membra et propter sustentationem caloris et spirituum et propter restaurationem deperditi, quia cum alimentum recipitur in parte determinata, nisi haberet transitum ad singula membra, non posset restaurari deperditum in singulis.

Back to Introduction

Back to Excerpt