Hildegard of Bingen

On Water

Excerpted from Liber Simplicis Medicinae 2.I,2

Water is from a living source. Waters springing forth from their source wash away all filth. If there is blood and water in a person's eye, from either old age or an infirmity, one should go to a river or pour fresh water into a vessel. Leaning over, he should take the moisture of this water into his eyes. That moisture will stir up the water drying up in his eyes and render them clear.

original latin

Quia enim oculi ignei sunt, de igne pellicula oculorum exspissatur, et cum aqua, ut praedictum est, eadem pellicula tangitur, per frigiditatem et humiditatem aquae attenuatur.

Qui autem sanos et firmos dentes habere vult, in mane diei, cum de lecto suo surgat, puram et frigidam aquam in os suum sumat, et ita per modicum in ore suo teneat, scilicet ut livor qui circa dentes suos est mollescat, et sic ipsa, quam in ore tenet, dentes lavet, et hoc saepe faciat et livor circa dentes amplius non crescit, sed sani permanebunt.

Quia enim  livor dentibus per somnum adhaeret, cum homo de somno surgit, frigida aqua purget, quoniam ipsa dentes magis quam calida aqua purgat, quia calida aqua eos fragiliores facit.

Deinde venas suas quae in cruribus, et in ventre, ac in pectore, ac in brachiis sunt, sursum manibus suis leviter comprimendo saepe moveat, quatenus coerceantur ne iniustum iter sanguini faciat; sed et caveat ne nimis laboret et ne multum in eundo fatigetur, ne idem sanguis moveatur; et etiam caveat, ne duros et amaros cibos comedat, ne ei iniustam digestionem parent, sed mollia et suavia cibaria interim sumat, quatenus eam interius sanent; et vinum ac cervisiam bibat, quatenus ex his confortetur, ut sanguinem retinere  possit.