Algazel

On the Will

Excerpted from "On the Will", Philosophia 1.3.7

Whatever is, flows from the essence of God and He knows that it flows from Him. And its flow from Him does not displease him so that He recoils from it, since He hates none of these things. Therefore, it pleases Him by means of its flow from Him. And it can be agreed that this disposition should be called 'will'. Every principle of flowing which is from Him is Him knowing the way of arrangement in everything. Therefore, His knowledge is the cause of being known. Therefore, His will is His knowledge.

original latin

Omnis autem accio voluntaria non potest esse quin sit vel pura credulitas vel scienca vel oppinio vel imaginacio fantasie. Sciencia autem est sicut actio geometrie secundum quod exigit sciencia vera. Oppinio vero est sicut accio infirmi in cavendo sibi a re quam putat sibi nocivam. Fantasia est sicut accio anime cum appetit rem que est similis ei quod diligit, quamvis sciat eam non esse illud, et cum respuit illud quod est simile ei quod hodit.

Accio vero Primi non potest esse nec opinionis nec imaginacionis; hec enim accidencia sunt non permanencia. Unde oportet ut eius accio sit sciencie intelligibilis vere. Primus non potest intelligi nisi per exemplum consideracionis anime. provenit inde virtus que discurrit in musculis, et motus cordarum ex quibus sequitur motus membrorum instrumentalium, et sic provenit accio quesita. Sicut cum ymaginamur formam linee quam volumus facere et putamus eam debere esse et tunc ex desiderio provenit virtus faciendi illam. Unde moventur virtute desiderii manus et calamus.

Desiderium enim et voluptas non conveniunt ei, quoniam appetitiva sunt rei non habite quam melius est haberi quam non haberi. Sed in Necesse Esse nichil est in potencia quod queratur haberi, sicut probatum est ex premissis. Non restat igitur nisi ut dicamus quidem eum prescire ordinem universitatis est causa fluendi ordinem universitatis ab eo.

Igitur nostra voluntas non est nisi secundum quod consideramus eligere rem que est nobis utilis. Eius vero voluntas est de ordine universitatis, secundum quod considerat sciencia eius quod res in se bona est et quod in se melius est esse quam non esse.