Hildegard of Bingen

On the Winds

Excerpted from Causae et Curae 24:11-26:2

Quatuor etiam cardinales uenti sub sole et super solem firmamento assunt et illud continent ac totum orbem, scilicet de inferiori parte usque ad superiorem partem firmamenti, sicut cum pallio circumdant. Orientalis enim uentus aerem complectitur et suauissimum rorem super arida mittit. Ventus enim occidentis fluentibus nubibus se admiscet, ut aquas sustineat, ne erumpant. Australis uero uentus ignem in magistratione sua retinet et eum prohibet, ne omnia conburat. Ventus quoque septentrionalis exteriores tenebras retinet, ne modum suum excedant. Isti quatuor uenti alae potentiae dei sunt. Qui cum simul mouebuntur, omnia elementa conplicabunt et se diuident ac mare concutient et omnes aquas exsiccabunt.

Back to Introduction

Back to Excerpt