Maimonides

Did the world have a beginning?

Excerpted from Dux Dubitantiam

Opiniones hominum de antiquitate vel novitate munti apud omnes qui credunt quod deus est, sunt tres. Prima est sententia omnium qui tenent legem Moysi. Et est quod universum mundum scilicet omnia entia praeter creatorem fecit ipse esse post privationem veram et absolutam: et quod creator ipse fuit ens aeternus solummodo, et non fuit praeter ipsum nec angelus, nec ipsum caelum, nec aliquid quod est infra caelum. Postea vero fecit esse omnia entia secundum quod sunt cum voluntate sua, et non de aliquo, et quod tempus per seipsum est de universitate creatoris. Quoniam tempus est adhaerens motui, qui est accidens rei mobilis. Ipsum vero mobile cuius motui tempus cohaeret, est novum et creatum, et est postquam non fuit. Quod ante dicit quod illa propositio quae dicit quod creator fuit ante creationem mundi, significat tempus fuisse, et similiter quicquid sequitur cogitationem de qualitate suae essentiae ante creationem mundi, qualitate scilicet infinita.

Back to Introduction

Back to Excerpt