Robert Grosseteste

On Angels

Excerpted from Letter to Adam Rufus

Dilecto sibi in Christo magistro Adae Rufo: Rogavit me dulciflua dilectio tua, quatenus scriberem tibi, quid de hoc verbo sentiam: Deus est prima forma et forma omnium. Quod feci prout potui, non prout volui, malens amico petenti praebere parvum quod habui, quam magnum quod existimabar habere, denegasse videri. De re tamen tanta nihil verum potest esse parvum, licet pro parvitate dicentis possit esse non granditer dictum, et pro parvitate nostri dicentis non possit esse granditer elocutum.

Back to Introduction

Back to Excerpt