Roger Bacon

On Astronomy

Excerpted from De Impressionibus Elementorum

Postquam exposita sunt ea que videbantur necessaria circa tempus, dicendum est nunc de loco et vacuo. Locus autem uno modo est idem secundum suam essenciam quod superficies, unde secundum veritatem, non facit aliam speciem quantitatis a superficie. Unde Aristoteles 5° Methaphisice distinguit species quantitatis, et ibi nichil dicit de loco. Et Averroys super illum locum dicit quod locus non facit aliam speciem quantitatis a superficie; et est verum hoc si loquamur de loco | secundum eius esse potissimum et secundum primam et principalem significationem loci. Multae enim sunt acceptiones eius, sed nunc volo primo proseqi precipuam eius significationem. Dico, ergo, quod si ultimum locantis consideretur in se, ut terminat corpus locans, sic est superficies, et nominatur vere et proprie.

Back to Introduction

Back to Excerpt