John Duns Scotus

On the Beatific Vision

Excerpted from Quaestiones quodlibetales 6.1

Ex ista distinctione ad propositum: Actus beatificus intellectus non potest esse cognitio abstractiva, sed necessario intuitiva, quia abstractiva est aeque existentis et non existentis, et sic beatitudo potest esse in obiecto non existente, quod est impossibile; abstractiva etiam posset haveri, licet obiectum non attingatur in se, sed in similitudine; beatitudo autem numquam habetur nisi ipsum obiectum beatificum immediate in se attingatur, et hoc est quod aliqui vocant, et bene, ipsam intellectionem intuitivam visionem facialem; et accipitur ab Apostolo, I ad Cor. 13: "Videmus nunc per speculum et in aenigmate, tunc autem facie ad faciem".

Back to Introduction

Back to Excerpt