Maimonides

On the Existence of God

Excerpted from Dux Dubitantiam 2.40

Propositione vigesima quinta: Principia substantiae composite singularis sunt materia et forma. Et eget omnibus modis operatore motore qui moveat materiam, donec sit apta recipere formam. Et iste est motor propinquus qui est praeparator materiae singularis. Et exigit hoc considerationem circa motum, et motorem, et rem motam. Iam ergo monstratum est in omnibus istis quod erat necessarium demostrari. Aristotelis autem verba sunt quod materia non movet seipsam. Haec autem propositio est fortis quae inducit nos ad inquisitionem motoris primi. Istarum ergo xxv propositionum quaedam probantur consideratione levi. Et propositionibus probabilibus et intelligibilibus primis, vel talibus quae sunt propinqua illis; quaedam vero egent probationibus et propositionibus multis. Omnes tamen iam probate sunt probationibus in quibus non est dubitatio: partim in libro de naturali auditu et suis expositionibus, partim vero in metaphysica et eius expositione. Sed iam feci te scire quod non est intentio nostra in hoc libro transferre verba Philosophorum. Sed ostendere propositiones propinquas et remotas scilicet quibus indigemus secundum intentionem rationis in qua sumus.

Back to Introduction

Back to Excerpt