Bonaventure

On The Human Person In God's Image

Excerpted from Sentences II

Respondeo: Ad praedictorum intelligentiam est notandum, quod imago dicit expressam similitudinem. Necesse est autem, omnem creaturam quoquo modo assimilari Deo; necesse est etiam, aliquam ad complementum universi expresse assimilari Deo: et ideo omnis creatura habet rationem vestigii, sed aliqua habet rationem imaginis, illa videlicet, quae assimilatur expresse. Haec autem est rationalis creatura, ut homo; et ideo concedendum est, quod homo est imago Dei, quia est eius expressa similitudo.

Back to Introduction

Back to Excerpt