Albert the Great

On the Ostrich

Excerpted from De animalibus 1.23

Strutio avis est in desertis Libiae quae tamen saepius in nostris visae sunt partibus. Juvenis est cinera et tota bene pennata, pennis tamen plumalibus non fortibus existentibus: secundo anno et deinceps paulatim in coxis et collo et capite pennas omnino perdit denudato corpore: sed dura pelle protegitur a frigore et pennae dorsi nigerrimae et sicut lana quaedam efficiuntur. Coxas habet magnas valde et crura carnosa pellis albae et duos tantum digitos in pede sicut camelus: et ideo cameleon a quibusdam Graecis vocatur, ab aliis autem asida.

Back to Introduction

Back to Excerpt