Hildegard of Bingen

On Plants

Excerpted from Physica 1.Praefatio

In creatione hominis de terra alia terra sumpta est, quae homo est, et omnia elementa ei serviebant, quia eum vivere sentiebant, et obviam omnibus conversationibus eius cum illo operabantur, et ipse cum illis. Et terra dabat viriditatem suam, secundum genus et naturam et mores et omnem  circumitionem hominis. Terra enim cum utilibus herbis ostendit circumitionem spiritalium morum hominis, eos discernendo; sed inutilibus herbis demonstrat inutiles et diabolicos mores eius.

Back to Introduction

Back to Excerpt