Heloise

On Romantic Love

Excerpted from Letter 1 to Peter Abelard

Domino suo, immo patri; coniugi suo; immo fratri; ancilla sua, immo filia; ipsius uxor, immo soror; Abaelardo Heloysa. Missam ad amicum pro consolatione epistolam, delictissime, vestram ad me forte cuidam* nuper attulit. Quam ex ipsa statim tituli fronte vestram esse considerans, tanto ardentius eam coepi legere quanto scripterim* ipsum carius amplector, ut cuius rem perdidi verbis saltem tanquam eius quadam imagine recreer. Erant, memini, huius epistolae fere omnia felle et absintio plena, quae scilicet nostre conversionis miserabilem historiam et tuas, unice, cruces assiduas referebant.

Back to Introduction

Back to Excerpt