Richard Rufus of Cornwall

On Original Sin

Excerpted from Lectura Oxoniensis in Sententiis 2.21

"Ne forte moriamur" in quarta parte est. Ubi dubitatur:

Videtur quod Eva dubitavit et non credidit firmiter verbis Dei. Haec incredulitas fuit ante suggestionem diaboli. Ergo primum peccatum fuit ante suggestionem diaboli. Respondetur quod "forte" aliquando significat libertatem arbitrii, ut Matth.2 21: Forsitan verebuntur filium meum. Et ita sumitur hic. Aliquando vero significat dubitationem. Unde Matth. 27: “Ne forte veniant discipuli.”

Et hoc quod sequitur hic infra. "Quae igitur dubitavit," sic exponunt, id est, ad modum dubitationis se habuit.

Ecce quod videtur plane quod dubio mulieris praecessit negationem diaboli, et ita suggestione.

Quaeritur etiam quod fuit primum peccatum Evae, et iam videtur quod fuit peccatum incredulitatis.

Back to Introduction

Back to Excerpt