Meister Eckhart

On the Trinity

Excerpted from Parisian Questions 1

Utrum in Deo sit idem esse et intelligere

Dicendum quod sunt idem re et forsan re et ratione.

Primo induco probationes quas vidi. Quinque ponuntur contra gentiles et sexta in prima parte et omnes fundantur in hoc, quod deus est primium et simplex. Non enim potest aliquid esse primum si non sit simplex.

Prima via est, quia intelligere est actus immanens et quid quid est in primo, est primum. Ergo deus est ipsum suum intelligere et est etiam suum esse. Quare etc.

Secundo, quia in deo non est accidens et in deo per consequens est idem esse et essentila. Cum igitur intelligere dei sit id ipsum quod deus, et sua esentia. Ideo, etc.

Back to Introduction

Back to Excerpt