Dicimus quod aqua maxime competit baptismo inter alios liquores, et hoc propter tria:
aqua enim communis, et ideo communis materia debet respondere sacramento necessitatis, ne propter defectum
materiae privaretur aliquis salute, quae est per baptismum; secundo, quia alii liquores propter hoc
quod adhaerent corpori, non simpliciter mundant, sed tingunt; unde non ita congrue significant interiorem
mundationem; tertio, quia primum mundans est aqua, etsi enim alia mundent, habent hoc, secundum quod
participant aliquid aquae.
Locate the Latin term in the text which each of the following English words comes from.
Make this exercise printable
|