Sed contra eius malitiam natura dedit remedium et medelam, hebetem enim dedit ei natura visum, nam oculos habet in temporibus, et non in fronte, et ideo non potest videre adversarium directe sed oblique, propter quod non potest bene persequi hostem visu, sed potius auditu persequitur vel olfactu, nam in his duobus sensibus magis videt, ut dicit idem.