Stagnum Genesareth, ut dicitur ibidem (i.e. Isidorus libro 13), est lacus amplissimus in Iudaea, qui longitudine 160 stadiis extenditur, latitudine vero 60 diffunditur, aquis crispantibus aura, non ventis, sed de ipso sibi creans, unde et Genesareth dicitur Graeco vocabulo, quasi generans sibi auram denique per diffusiora spatia lacus frequentibus auris spirantibus agitatur, unde purior est haustus eius et dulcior, ac habilior ad potandum. Hucusque Isidorus. Propter magnitudinem vero eius saepe in Evangelio mare vocatur, non quia sit mare, sed potius est quaedam magna Iordanis refluxio, ut dicit glossa super Ioannem, capito 6. Consuetudo est autem Hebraeorum omnem talem aquarum congregationem vocare mare, et ideo saepe maris nomine nuncupatur.
In the passage above, you will notice both the intensive pronoun ipso and the reflexive sibi. As you remember, an intensive pronoun is used to add special emphasis the pronoun in question, whereas a reflexive pronoun always refers to the subject of the sentence. Review your knowledge of the formation of these pronouns by completing the following charts.
Make this exercise printable
|