Item, dicit idem quod Aethiopes utuntur sangine draconis contra fervorem aestus, et vescuntur eius carnibus contra diversos morbos. Sciunt enim separare venenum ab eius carne, nam solum habet venenum in lingua et in felle, et ideo amputant linguas et fella, quae receptiva sunt veneni, et sic abstracto veneno utuntur corpore reliquo, tam in medicina quam in cibo. Et hoc videtur tangere David, ubi dicit, “dedisti eum escam populis Aethiopum.”
Use the following English words, closely related to text in the Latin passage, to complete the sentences below:
fervor
venomous
amputate
abstracted
tangentially
Make this exercise printable
|