Hildegard of Bingen

On the Elements

Excerpted from Causae et Curae Kaiser 39:15, Moulinier 68:1--69:20

Nam Deus mundum quatuor elementis colligavit, ita quod nullum ab alio separari potest, quoniam mundus subsistere nequiret, si aliud ab alio separari valeret. Sed indissolubiliter sibi concatenata sunt. Ignis enim superat ac domat et incendit aerem et fortior illo est. Aer vero proximus igni ut fullo facit eum flagrare et temperat eum, quoniam ignis quasi corpus aeris est atque aer quasi viscera et velut ale et penne ignis. Et ut corpus non est absque visceribus, sic nec ignis sine aere, quoniam aer commotio ignis est; quia ignis non arderet nec incenderetur, si aerem non haberet. Ignis quoque est ardor et calor aquae et facit eam fluere, quoniam aqua non esset liquida nec flueret, sed fortior et indissolubilior ferro et calibe foret, si calorem ignis in se latentem non haberet; ut etiam in glacie notari potest.

Back to Introduction

Back to Excerpt