Item, tripliciter est mundus, scilicet a manu, a corde, ab ore. Et ideo appetitus triplex. Ut dicitur super Ier. 48 [10]: "Maledictus qui facit opus divini fraudulenter," id est hypocritas. Hypocrisis est immoderatus appetitus muneris a corde; avaritia, muneris a manu; vana gloria, muneris ab ore. Patet ergo quod hypocrisis vult aestimari, vana gloria laudari, avaritia ditari. Sed superbia per haec omnia vult dominari, et ita non sunt idem. ...
"Quae non est tantum pecuniae" ibidem est [Sent. 2.21.5.6] . Proprie tamen accipitur avaritia, appetitus pecuniae. Sed ambitio proprie dicitur honoris et potentiae; curiositas vero scientiae.
Make this exercise printable
|