Bartholomew the Englishman

On the Eyes

Excerpted from De rerum proprietatibus 18.110

The eyes (oculi), as Isidore says in book 2, ch.2, are so called because they are hidden (occulti), since the coverings of the eyelids hide them, lest they be hurt by an accidental injury, and also since they have a hidden secret light set within. Among all the senses, they are by far closest to the soul, for every judgment of the mind is in the eyes. Therefore, the soul’s distress or pleasaure appears in the eyes, and similarly love or hate, and other emotions. They are also called “lights,” since they receive the external light, and they share what they receive and emit it again.

original latin

Sunt autem oculi, decem causae ipsius substantiam componentes, scilicet septem tunicae et tres humores. Inter humores vero primus albugineus, secundus crystallinus, tertius vitreus. Septem autem tunicae sunt septem pelliculae, sive telae, quae circumdant illos humores, et ab invicem distinguunt, in quibus, vel in quorum medio formatur visus et sic sunt a natura invicem ordinatae, quod quatuor a parte sunt anteriori, quarum prima dicitur tela aranea; secunda uvea; tertia cornea; quarta conjunctiva. Tres vero sunt a parte interiori, scilicet retina, secundina et sclirotica, id est, dura, ut post patebit.

Inter haec autem omnia unum solum est visus instrumentum, scilicet humor crystallinus, a crystallo sic dictus quia crystallo in colore assimilatur. Est igitur crystallinus humor, secundum Constantinum, albus, lucidus, clarus, in superficie planus, in medio omnium aliorum collocatus et hocideo, ut ei ab aliis omnibus aequaliter serviatur. Fuit etiam pervius, clarus, et dyaphanus, ut citius in oppositos colores transferretur et ad ominium colorum indifferenter similitudinem immutaretur.

...Quod autem per istum humorem habeat fieri visus, patet per hoc, quod si aliquid inter ipsum et spiritum visibilem includeretur, ut humor, vel aliud accidens, actus videndi auferretur, cum spiritus visibilis ad ipsum penetrare propter obstaculum, non valeret. Oritur autem humor iste a particus cerebri superioribus puris, perviis et dyaphanis, et hoc proprie est pupilla sive medius oculi punctus, ubi est proprie vis videndi, ubi nobis propius videntibus relucent quaedam imagines, velut in speculo apparentes. Sed de hoc infra dicetur.

Hic autem humor in medio aliorum duorum collocatur, scilicet vitrei et albuginei.

Nam iuxta crystallinum humorem a parte interiori immediate est tunica, quae dicitur retina, quae a venis et arteriis piae matris est orta et contexta, in modum retis, portans secum cibum ad vitreum humorem, et cum suis nervis sensum ad crystallinum transmittit post retinam vero, immediate sequitur tunica secundina, ab ipsa pia matre generata, quae retinam nutrit et defendit, ne rumpatur casu aliquo aut laedatur.

Tertio sequitur tunica quae dicitur sclirotica, id est, valde dura a dura matte cerebri procedens, a duritia ossis omnia alta defendens et est quasi ligamentum oculorum. A parte veto anteriori immediate, iuxta crystallinum humorem est tela aranea, sic propter sui subtilitatem dicta ut esset spiritui pervia ex subtilioribus partibus retinae tunicae generata.

Post hanc sequitur tunica uvea sic dicta, eo quod uvae nigrae assimilatur in colore, et hoc sano naturae consilio.