Bartholomew the Englishman

On the Eyes

Excerpted from De rerum proprietatibus 18.110

Oculi, ut dicit Isidorus in lib.11.cap.2. quasi occulti sunt dicti: quia eos ciliorum tegmina occultant, ne qua incidentis iniuriae offensione laedantur: sive etiam ideo, quia occultum lumen et secretum positum intus habent. Hi autem inter omnes sensus sunt animae magis viciniores. Nam in oculis omne iudicium mentis est. Unde animae perturbatio vel hilaritas in oculis apparet, similiter amor vel odium et ceterae passiones. Dicuntur et lumina, quia lumen exterius accipiunt et acceptum communicant et refundunt.

Back to Introduction

Back to Excerpt