Caro infantuli recenter nati fluida est et tenella, et ideo necessaria sunt ei varia remedia et fomenta. Et sicut dicit Constantinus libro 3, capite 22. Infantes, inquit, uterum exeuntes, in rosis cum sale tritis involvantur, ut eorum membra confortentur, et a viscosa humiditate liberentur: deinde palatum et gingivae cum digito, melle uncto, fricentur, ut interiora oris mundificentur et confortentur, ut dulcedine et acumine mellis appetitus infantuli provocetur, frequenter balneentur, cum oleo myrtino aut rosaceo ungantur.omnia eorum membra fricentur praecipue masculorum, quorum membra debent esse propter exercitium duriora.
From the passage above, answer the following questions.
Make this exercise printable
|