Richard Rufus of Cornwall

On the Agent Intellect

Excerpted from De anima 3.5

In the first part [Aristotle] intends this argument: In every natural thing there is something [that serves] as matter, something as agent, and something as effect in matter; therefore since the soul is something natural insofar as we intend to treat it here, something [that serves] as matter, something as agent, and something as an effect in matter [produced] by the agent is found in the soul; therefore there is an agent intellect.

original latin

Consequenter autem determinat de intellectu agente in comparatione ad intellectum possibilem.  Et intendit tres differentias, quarum duae primae solum videntur differe secundum rationem, quarum prima est talis: Intelligere ipsius intellectus agentis est semper simul cum ipso agente; sed intelligere ipsius intellectus possibilis non simul est cum ipso intellectu possibili; ergo differunt.

Hic dat secundam differentiam quae est fere eadem cum prima, scilicet talem: Intellectus agens non intelligit in tempore.  Et hoc est dicere quod non quandoque intelligit et quandoque non; sed intellectus possibilis quandoque intelligit et quandoque non.

Separatus autem solum est [3.5.430a22]. Hic intendit tertiam differentiam, scilicet talem: Intellectus agens et secundum substantiam et secundum eius intelligere, quod est non per receptionem, est separabilis a corpore; sed intellectus possibilis, cum secundum substantiam sit separabilis, secundum suum intelligere quod est per receptionem ab imaginatione non est separabilis a corpore.

Consequenter [Aristoteles] determinat de intellectu agente quoad eius proprietates, dicens quod intellectus agens est "separabilis et est immixtus,'' id est non est forma educta de materia per agens.  "Et est impassibilis," quia nec etiam recipit sicut facit intellectus possibilis; unde est magis impassibilis quam intellectus possibilis. 

Item, anima hominis est aliquod individuum creatum et infusum.  Arguatur ergo sic: Omne quod in se est aliquid et alteri coniunctum prius secundum naturam est in se aliquid quam sit alteri coniunctum; sed intellectus hominis est in se aliquid et alteri coniunctus; ergo prius secundum naturam est in se aliquid quam sit alteri coniunctus. 

Si igitur hoc individuum posset cognoscere suam formam (scilicet, lucem), quia in ipsa luce est natura omnium colorum, in ipsa sua forma complete cognosceret omnes colores, similiter anima in cognoscendo suam formam, eo quod in ipsa forma sunt quasi vestigia formarum omnium, per hoc quod ipsa est causa finalis extra totius naturae citra Primum, intelligit omnia. Sed hoc -- scilicet quod in forma ipsius animae vel etiam in forma alicuius intelligentiae reluceant formae omnium -- non est nisi inquantum participat formam superiorem -- scilicet, Primam.

Et dicendum quod sicut ens sensibile duo habet in se, scilicet materiam et formam, similiter et ens spirituale duo habet in se, quorum unum est materiale et reliquum formale.  Et sicut illud quod est formale in ipso magis est in actu et magis perficit quam forma ipsius sensibilis, ut ipsius ignis, similiter quod est materiale in ipso ente spirituali est magis in actu quam sit materia ipsius sensibilis, ut est materia ignis.