On the Agent Intellect |
Excerpted from De anima 3.5 |
In parte autem prima intendit hanc rationem: In omni re naturali est aliquid ut materia, et aliquid ut agens, et aliquid ut effectum in materia per agens; ergo cum anima sit res naturalis secundum quod hic intendimus de ipsa, erit reperire in ipsa anima aliquid ut materiam, et aliquid ut agens et aliquid effectum in materia per agens; igitur est intellectus agens. |