Consequenter autem determinat de intellectu agente in comparatione ad intellectum possibilem. Et intendit tres differentias, quarum duae primae solum videntur differe secundum rationem, quarum prima est talis: Intelligere ipsius intellectus agentis est semper simul cum ipso agente; sed intelligere ipsius intellectus possibilis non simul est cum ipso intellectu possibili; ergo differunt....
Hic dat secundam differentiam quae est fere eadem cum prima, scilicet talem: Intellectus agens non intelligit in tempore. Et hoc est dicere quod non quandoque intelligit et quandoque non; sed intellectus possibilis quandoque intelligit et quandoque non.
Separatus autem solum est [3.5.430a22]. Hic intendit tertiam differentiam, scilicet talem: Intellectus agens et secundum substantiam et secundum eius intelligere, quod est non per receptionem, est separabilis a corpore; sed intellectus possibilis, cum secundum substantiam sit separabilis, secundum suum intelligere quod est per receptionem ab imaginatione non est separabilis a corpore.
Make this exercise printable
|