Bartholomew the Englishman

On Leprosy

Excerpted from De rerum proprietatibus 7.64

Lepra est membrorum corruptio et humorum initium habens, a vasis et complementum in fontibus sive extra vasa, nam corrupto humore nutrimentali, de facile corrumpuntur membra, quae ex humoribus nutriuntur, omnis autem elephantia sive lepra, secundum Constantinum, habet principium principaliter a corruptione melancholiae. Unde dicit Constantinus , lepra est passio frigida et sicca, nascens ex cholera nigra, intensa et putrefacta, apparens in superficie corporis. Nascitur enim de quattuor humoribus putrefactis, sed tamen intensis et corruptis, et in choleram nigram commutatis, ut dicit idem ibidem. Putrefactio autem humorum quibus admiscetur melancholia, propter eius qualitatem frigidam et siccam putrefactioni repugnantem, non potest compleri in venis sive in vasis, quoadusque incorporetur, et moram faciet in membris, in quibus completur putrefactio, ex qua sequitur ipsa lepra.

Back to Introduction

Back to Excerpt