Bartholomew the Englishman

On Lightning

Latin Etymology

Fulmen vero est vapor ignitus, compactus et solidus, impetuose cadens, maioris vis quam fit fulgur, percutit enim quod tangit, penetrat et urit sive liquefacit, dividit et scindit, et nihil corporale ei resistit. Et secundum hoc, dicit Isidorus, quod fulgurare idem est quod ferire, quia sicut idem dicit. Ex subtilioribus partibus elementorum componitur, ex quibus maior vis penetrandi relinquitur, et ideo ictus coelestis iaculi ab Isidoro nuncupantur. Generatur autem ex vapore grosso, composito ex contrariis et diversis elevato et vehementi calore ignito et inflammato, qui collisione ventorum et attritu nubium impellitur, et quasi lapis igneus de concavitate nubium deorsum per violentiam, ad modum iaculi commovetur.

Unde fulmina collisa ad modum lampadis fulgida vi inflammationis discurrere per aera discernuntur. Et quamvis igneae sint naturae, tamen per violentiam motus, contra naturam ignis inferius descendere compelluntur, ut dicit Beda. In suo autem descensu incendit et urit, et tunc dicitur fulmen, ut dicit Isidorus. Penetrat et findit, et tunc dicitur fulmen, ut dicit idem.

Use the following English words, derived from words in the Latin text, to complete the sentences below.

impetuous
percussion
celestial
violence
impenetrable

  1. The fortress, with its piranha filled moat, was virtually .
  2. Unless the two sides come to an understanding soon, many fear that will break out .
  3. The young Latin student refused to do his homework, storming out of the room and flipping over his desk.
  4. The scientists used the space station to make previously unavailable observations.

Make this exercise printable