Sed dicit Aristoteles quod iste sermo error est, quia coruscatio de die videtur sub radiis solis sicut videtur de nocte. Secundum Aristotelem autem vapor aggregatus in nubibus eorum vehementi collisione attritus, ignitur, et fit materia coruscationis, et quia habet aliquas partes terrestres, earum gravitate movetur inferius. Et quia illa coruscatio est vehementis subtilitatis, et non vehementis inflammationis et adustionis, ideo apparet alba, et ideo corpora, quae pertingit, non inficit nec corrumpit. Huc usque Aristoteles, libro 2 Meteorum.
Make this exercise printable
|