Bartholomew the Englishman

On Mountains

Latin Etymology

Aetna est mons in Sicilia insula, ex quo erumpit ignis cum sulphure, quem ad modum in gehenna, ut dicit Isidorus lib. 14. capite 6. Hic mons ab illa parte, qua flat Eurus vel Affricus, habet speluncas plenas sulphuris usque ad mare deductas, quae speluncae in se recipientes fluctus, ventum creant, qui agitatus, ex sulphure ignem gignit, unde et incendium fumosum ad terram, ab hoc monte crumpere consuevit, sicut ibidem dicit Isidorus.

In hoc etiam monte saepe dicuntur apparere quaedam figurae et audiuntur saepe ab incolis terrae circa montem Aetnae gemitus et voces querulosae: unde a plerisque creditur, quod ibi sint loca poenalia, in quibus animae aliquae puniuntur, quod tamen non assero, sed beatus Gregorius in dialogo suo videtur de hoc facere mentionem.

poetry   A. poenalia
punctual   B. puniuntur
pungent   C. mons
penalty   D. fluctus
punitive   E. agitatus
amount   F. incendium
monster   G. apparere
demonstrate   H. querulusae
flutter   I. insula
fluctuate   J. ventum
agitate   K. None of the Above
aggregate      
agriculture      
incendiary      
incessant      
incident      
querulous      
quarter      
quarry      
insular      
insolent      
insult      
ventilation      
venture      
ventricle      

 

Make this exercise printable