On the Music of the Spheres |
Latin Etymology |
Multis autem viis et modis positio ista destruitur, et primum quia similia non solum fastidiunt, sed etiam contristant animas nostras. Amplius, secundum hoc in solis numerabilibus et mensurabilibus esse delectatio animabus nostris. Quare in simplicibus et incorporalibus, scilicet, quantitatem non habentibus, nulla esset eis delectatio; quare nec in scientiis, nec in virtutibus, nec etiam in ipso creatore. Amplius, quemadmodum animae nostrae tantis studiis consonantias exquirunt et instrumenta musicalia sibi fabricant amore suavitatis musicalis, sic et multo amplius anima illa consonantias istas exquiret et potissimum naturae suae et compositioni congruentissimas, ita ut si possibile esset, harmonicas melodias omnes coelos faceret resonare. Use the following words, related to words from the passage, to complete the sentences below. quantity |