Strutio avis est in desertis Libiae quae tamen saepius in nostris visae sunt partibus. Juvenis est cinera et tota bene pennata,pennis tamen plumalibus non fortibus existentibus: secundo anno et deinceps paulatim in coxis et collo et capite pennas omnino perdit denudato corpore: sed dura pelle protegitur a frigore et pennae dorsi nigerrimae et sicut lana quaedam efficiuntur. Coxas habet magnas valde et crura carnosa pellis albae et duos tantum digitos in pede sicut camelus: et ideo cameleon a quibusdam Graecis vocatur, ab aliis autem asida.
Use the following words to complete the sentences below. Not all words will be used, but all are derived from words in the text. Good Luck!
existential
pelts
albinism
prestidigitation
pedestrian
Make this exercise printable
|